Quellen zur Geschichte der Juden im Bistum Konstanz (1273-1347)

Zurück zur Übersicht

250 Quellen in diesem Teilcorpus. Sie sehen die Quelle 126.

Bm. Konstanz 1, Nr. 126

1324 März 23, Waldkirch

Das Benediktinerinnenkloster St. Margareten zu Waldkirch verkauft wegen seiner Überschuldung, die durch Zinsschaden und Einlager entstanden ist, einen Hof zu Wyhl am Kaiserstuhl für 157 Mark Silber an das Augustinerchorherrenstift St. Märgen. Von der Kaufsumme sollen 100 Mark zur Reduzierung der Verbindlichkeiten an den Juden Vivelin zu Freiburg gezahlt werden. Dies erfolgt mit Billigung des Kostanzer Bischofs Rudolf und Heinrichs, Herrn von Schwarzenberg, Vogt des Klosters.

In nomine domini amen. Universis presentes litteras inspecturis Katherina divina permissione abbatissa totusque conventus monasterii in Waltkilch ordinis sancti Benedicti, Constantiensis dyocesis, orationes in domino Iesu Christo et notitiam subscriptorum. Ne circa gestorum seriem presentes aut posteros dubitare vel errare contingat, expedit illa litterarum testimoniis perhennari. Noverint igitur presentes pariter et futuri, quod, cum nos nostrumque monasterium essemus debitis gravibus onerati, quibus cottidie accreverunt dampna usurarum et fideiussorum obstagia, nec in bonis mobilibus nostri monasterii diligentur exquisitis tantum superesset, unde predicta debita solverentur, tractatibus super hoc pluribus inter nos et in capitulo nostro prehabitis deliberavimus per alienationem bonorum immobilium nostri monasterii debita solvere supradicta. Et quia cum minore laesione nostri monasterii curia nostra sita in Wile prope Endingen in Brisg[oia,] predicte dyocesis, quam aliae possessiones ipsius monasterii alienari poterat, illam alienationem et venditionem publice duximus exponendam. Cumque inter eos, qui ad emptionem eiusdem curie aspirare videbantur, honorabilis in Christo abbas et conventus monasterii Celle sancte Marie in Nigra Silva (1), ordinis sancti Augustini, prefate Constantiensis dyocesis, maius et pinguius pretium tractatione premissa ceteris obtulissent, receptis per nos ab eisdem .. abbate et conventu centum quinquaginta et septem marcis argenti puri et legalis ponderis Friburgensis eisdemque in exonerationem debitorum predictorum et specialiter in solucionem centum marcarum predicti ponderis debitorum Vivelino (2) iudeo de Friburgo integraliter conversis de consensu et auctoritate venerabilis in Christo patris ac domini Ruͦdolfi, dei gratia Constantiensis episcopi nec non gubernatoris Curiensis ecclesiarum, curiam nostram in Wile predictam cum pertinentiis suis et iure patronatus ecclesie in Wile, decimis, censibus, iuribus, jurisdictionibus, hominibus seu mancipiis presentibus et futuris, agris, pascuis, cultis et incultis, aquis aquarum decursibus, viis et inviis et cum universis suis attinentiis, quocumque nomine censeantur, jure proprii vendidimus et ex titulo venditionis tradidimus .. abbati et conventui ac monasterio Celle sancte Marie predictis statuentes nos nomine .. abbatis et conventus predictorum et ipsorum monasterii nomine bona et possessiones predictas possidere, quousque ipsarum possessionem acceperint corporalem, atque dantes eisdem .. abbati et conventui auctoritatem et potestatem apprehendendi et accipiendi possessionem predictarum possessionum per se et per alios, quando ipsis videbitur expedire, adhibitis circa premissa verborum et gestuum sollempnitatibus debitis et consuetis. Renunciamus etiam pro nobis et successoribus nostris actioni et exceptioni doli mali et in factum non soluti et non numerati pretii predicti, deceptioni ultra dimidiam iusti pretii, litteris apostolicis et aliis quibuscumque habitis et habendis, beneficio cuiuslibet restitutionis in integrum, statutis et consuetudinibus generalibus et particularibus omnique iure privato et communi, quibus mediantibus premissa in toto vel in parte violari possent vel quomodolibet infirmari, astringentes nos et successores nostros ad observationem perpetuam et legitimam evictionem premissorum, ita tamen, quod census sex modiorum siliginis, unum malterum ordei et unum malterum nucum, mensure in Endingen, per .. abbatem et conventum predictos seu possessores predictorum bonorum ecclesie sancte Margarete predicte perpetuo persolvantur. Et in omnium premissorum testimonium et perpetuam evidentiam sigilla nostra presentibus appendimus et obtinuimus sigilla venerabilis domini, domini Ruͦdolfi, Constantiensis episcopi nec non gubernatoris Curiensis ecclesiarum predictarum, ac nobilis viri Hainrici domini de Swartzenberg, advocati nostri monasterii predicti, appendi. Nos, Ruͦdolfus, dei gratia Constantiensis episcopus predictus, alienationi predicte consensum et auctoritatem propter evidentes necessitates et utilitates predicti monasterii in Waltkilch adhibuimus et decretum auctoritate ordinaria interposuimus et tenore presentium interponimus. Et in premissorum testimonium sigillum nostrum presentibus duximus appendendum. Ego, Hainricus dominus de Swartzenberg, advocatus predicti monasterii in Waltkilch, propter evidentem utilitatem eiusdem monasterii alienationi predicte consensum meum adhibui et sponte fateor, nichil iuris in bonis predictis venditis michi competere. Et in premissorum testimonium sigillum meum duxi presentibus appendendum. Datum et actum apud Waltkilch, anno domini millesimo tricentesimo vicesimo quarto, X kalendas aprilis, indictione septima. (3)

Rückvermerk:

neuzeitliche Registraturvermerke

(1) Augustinerchorherrenstift St. Märgen.

(2) In UB der Stadt Endingen 1, S. 195, und Regesta episcoporum Constantiensium 2, Nr. 3989, S. 116, wird der Name Vivelin irrig als Umelin wiedergegeben.

(3) In UB der Stadt Endingen 1, S. 195, und Regesta episcoporum Constantiensium 2, Nr. 3989, S. 116, ist fälschlich von den Kalenden des März statt des Aprils die Rede.

Überlieferung:

Karlsruhe, GLA, Best. 13, Nr. 578, Orig., lat., Perg.; ebd. beigefügt zwei neuzeitl. Abschr. mit einer dt. Übers.

(Michael Schlachter) / Letzte Bearbeitung: 29.07.2020

Zitierhinweis

Corpus der Quellen zur Geschichte der Juden im spätmittelalterlichen Reich, hg. v. Alfred Haverkamp und Jörg R. Müller, Trier, Mainz 2020, KN01, Nr. 126, URL: https://www.medieval-ashkenaz.org/KN01/KN-c1-0029.html (Datum des Zugriffs)

Lizenzhinweis

Die Datensätze stehen unter einer Creative Commons Attribution 4.0 International (CC BY 4.0) Lizenz und können unter Berücksichtigung der Lizenzbedingungen frei nachgenutzt werden. Sofern nicht anders angegeben, sind die verwendeten Bilder urheberrechtlich geschützt.

Zurück zur Übersicht